CRINIS

CRINIS
I.
CRINIS
Philosophus quidam Stoicus, cuius meminit. Diog. Laert. in Zenone, et Artian.in Epictet. l. 3. c. 2.
II.
CRINIS
Sacerdos Appollinis, qui cum sacra Dei neglexisset, atque ob hoc nihil penitus fructuum eô annô collegisset, omnibus rebus a muribus corrosis, tantô derrimertô commotus, sacra Deo peregit; quô factô Deus ilico mures omnes sagittis suis perdidit, atque ex eâ re Smintheus Apollo dictus est. Cretenses enim mures Sminthas vocant.
III.
CRINIS
ingemma, ut Veneris crine, comam simpliciter significat, τὸ τρίχωμα. Ut in illo Ovidii, l. 3. Artis, v. 250.
Et sine fronde frutex, et sine crine caput.
Et apud Tacitum, German, c. 33. Insigne gentis crinem obliquare et nodô substringere. Adeoque non de crine tantum muliebri, discriminato et plexo, quem Graeci πλόκαμον vocant, vox sumitur. Sed et praeter Veneriscmnem multas alias gemmas, quae crinium effigiem repraesentent, legere est. De Achate Salmasii, ruforum crinium globum graphice repraesentante, diximus supra. Meminit Plinius, l. 37. c. 10. et 11. corsoitis, quae capillum humanum; poliae gemmae, quae canitiem, referat: ut alias omittam. Vide Salmas. ad Solin. p. 765. De fluminum Crinibus, aliquid supra. Occurrunt vero et Ignium Crines. Unde Crinita incendia apud Marium Victorem, l. 2.
Scintillamque licet, siccô quae fomite nata
Exilit in flammam, et crinita incendia late
Extendens, tota iam silva ardebat adepta.
Et Crinita missilia, apud Statium, l. 5. Theb. v. 387.
------ ------ vastaeque sudes fractique molares,
Spiculaque et multâ crinitum missile flamma.
Ubi ea exponitur stuppae contecta tela, Lutatio, nec male. Non enim in meditatum aliquod bellum feminae ipsae procedebant, ut ustas sudes iaculaque huiusmodi, quod voluit Lipsius, praeparare potuerint, sed in tumultu obvia quaeque rapiebant. Barthius ad l. etc. Imo et veros Crines in bello usui fuisse, discimus ex Caesare, Bello civ. l. 3. c. 9. de iis, qui obsessi erant Salonis: Praefectis omnibus mulierum crinibus tormenta effecerunt, vide quoque Aristidem in Rhodiaca, Dionem in Severo, ubi in obsessa Byzantio rudentes, et Capitolin. in Maximino Iun. u. 7. ubi in obsidione Aquileiae, nervos sagittarum, de crinibus mulierum factos esse, memorat etc.
IV.
CRINIS
ἀπὸ τοῦ κρίνειν, non ἡ θρίξ simpliciter Latinis est aut pilus unus, sed coma plexa et in plures σειρὰς, funiculos, Gall. tresses divisa, hinc διακεκριμένη κόμη veterib. Grammaticis: Unde Crines in fluminibus, diverticula fluminum et rami, quibus ab uno alveo sese dividunt et pluribus brachiis in mare evolvuntur. Sic senis crinibus ornatas olim matronas, legimus apud Festum, quod significat, senis comarum ordinibus in funem vel sertam nexis; qui vetustissimus ornatus fuit: et proin novis nuptis unsitatus, ut infra videbimus, ubi de veter. Nuptiis. Abbreviator Festi Paulus, Crines a discretione dicti, quam Graece διάκρισιν appellant. Sed διάκρισις, proprie aliud quid erat, genus videl. ornatûs, quô capillus, in duas partes aequaliter discriminatus, duas sertas faciebat, uti dicemus infra in voce Discrimen. Vide Salmas. ad Solin. p. 479. et 759. ac seqq. Πλόκαμος etiam crinis Graecis dictus est, et πλοχμος, quamvis vox πλόκαμος paulo latius fuerit extensa, ut alibi dicetur. Manipulum crinium, seu de capillo aliquid, Virgines iam desponsatas moxque maritandas, Minervae posuisse olim in Graecia, discimus ex Papinio Statio, l. 2. Thebaid. v. 253. ubi de Argivorum Virginibus.
---- ---- hîc more parentum
Iasides, thalamis ubi casta adolesceret aetas,
Virgineas libare comas, primosque solebant
Excusare toros ----
Ubi Scholia antiqua, Morem fuisse monent, ut iam vittas sumpturae et matrimonium subitur a virgines Argivorum accederent templum Palladis, ibique manipulum crimum deponerent, virginitatis ponendae indicium, quodque iam coronis opus non haberent. Quod idem de puellis Atticis, ad Iphinoes Heroidis tumulum, quae virgo obierat, refert Pausanias, l. 1. Non aliter atque Deliades puellae solitae fuerunt Hecaergae facere in Delo. Sed et pari ratione Virgines Vestales iam futurae tondebantur, capillusque earum loto arbori, capillatae hinc dictae, offerebatur, apud Romanos, Plin. l. 16. c. 44. Eundem morem indicat etiam Maro, ubi de Lavinia et Baccho, l. 7. Aen. v. 390.
---- ---- etenim molles tibi sumere thyrsos,
Te lustrare choros, sacrum tibi pascere erinem.
Et Hippolyto ante unptias crinem Virgines Troezenas succisum consecrâsse, aucto est Pausanias, l. 2. Hinc est, quod cum hospite aufugitura Medea matri signum aut monumentum Virginitatis reliquit, longum capillum erulsum, Argon. l. 4.
----- ----- χερσὶ δὲ μακρὸν
Π῾ηξαμένη πλόκαμον θαλάμῳ μνημήϊα μητρὶ
Κάλλιπε παρθενίης.
E' quo loco discimus, superstitionem in ea re fuisse. Nam addit clare mox, pro se relinquere capillum matri,
Τὸν δέ τοι κ᾿ντ᾿ ἐμέθεν ταναὸν πλοκὸν εἶμι λιποῦσα
Μῆτερ ἐμή etc.
De more vero puerorum exolescentum dedicandi primam Diis locisque sacris comam aut barbam, ut et de Crine alias votivo, diximus supra, ubi de Caesarie, Capillis, ut et in Coma Earini. Etiam memoriae causa morituri Crinem clarissimis servandum commisêre. Idem Papinius Statius, l. 9. Theb. v. 900. ubi de Bryante, procul a patria morituro,
Hunc tamen, orba parens, crinem (dextraque secandum
Praebuit) hunc toto capiens pro pectore crinem.
Porro inculti manebant crines, in luctu, quibus profusis etiam Templorum limina verrere olim consuevêre mulieres. Idem, Thebaid. l. 4. v. 203. de Argia,
---- ---- nec miserae placeant insignia formae
Te sine. sat dubium coetu solante timorem
Fallere, et incultos aris adverrere crines.
Quod etiam supplicantes fecisse legimus. Vide Lipsium, Electorum l. 2. c. 5. Imo et evulsos aut decisos Crines proiciebant in Iuctu, ut maxime miserabiles viderentur: in illis enim praecipua pars formae. Quam in rem, praeter alios, vide Eustathium, l. 10. ubi habes insignem locum, lugentium Parentum liberorum iacturam, pictô lenociniô verborum, totum luctum repraesentantem. Vel ad tumulos carorum ponebant, de quo more multa Ioann.
Bernattius, ad l. 6. Theb. Namque non decoris solum magna pars, sed et nobilitatis olim indicia in crinibus gestata, ut vidimus supra in voce Cicada. Vide hanc in rem plura, apud Caspar. Barthium, Animadversion. ad Statium passim, inprimis ad loca cit. Lipsium, Elect. l. 2. c. 6. Heinsium, ad Silium Ital. l. 8. Claud. Dausqueium, Des. Heraldum, ad Arnob. l. 1. Brissonium, de Formuli l. 2. eundem Barthium ad Claudian. de Land. Serenae, et Adversarior. l. 43. Martin. Roam Libris Singular. I. Gebhardum ad Tibullum, Alios: nec non hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Crinis — (Greek: Κρὶνις) was a Stoic philosopher. It is not certain when he lived, although a line in the Discourses of Epictetus suggests that he lived at, or later than, the time of Archedemus (2nd century BC), and that he died from fright: Go away now… …   Wikipedia

  • Crinis — (lat.), Haar …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Crinis — Max de Crinis (* 29. Mai 1889 in Ehrenhausen bei Graz; † 2. Mai 1945 Suizid in Stahnsdorf bei Berlin) war im nationalsozialistischen Deutschen Reich als Psychiater und Neurologe Ordinarius und Direktor der Universitätsnervenklinik in Köln sowie… …   Deutsch Wikipedia

  • Crinis — Cri̱nis [aus gleichbed. lat. crinis] m; , ...nes: Haar. Cri̱nis ca̱pitis [↑Caput]: Kopfhaar. Cri̱nes pu̱bis Mehrz.: Schamhaare, Behaarung im Bereich der Genitalorgane (sekundäres Geschlechtsmerkmal) …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Crinis — Cri|nis [ kri:...] der; , ...nes [...ne:s] <aus gleichbed. lat. crinis> Haar (Med.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • crinis — cri·nis (kriґnis) pl. criґnes [L.] hair …   Medical dictionary

  • Max de Crinis — (* 29. Mai 1889 in Ehrenhausen bei Graz; † 2. Mai 1945 Suizid in Stahnsdorf bei Berlin) war im nationalsozialistischen Deutschen Reich als Psychiater und Neurologe Ordinarius und Direktor der Universitätsnervenklinik in Köln sowie der… …   Deutsch Wikipedia

  • Max de Crinis — (né le 29 mai 1889 à Ehrenhausen près de Graz; mort le 2 mai 1945 à Stahnsdorf près de Berlin) était un psychiatre et neurologue qui a exercé pendant le Troisième Reich nazi. Il avait fuit l Autriche et , au sein des… …   Wikipédia en Français

  • Marasmius crinis-equi — Scientific classification Kingdom: Fungi Phylum: Basidiomycota Class: Basidiomycetes …   Wikipedia

  • Max de Crinis — Professor Max de Crinis (1889 1945) held a Chair in psychiatry in Cologne and Berlin, and was a medical expert for the Action T4 Euthanasia Program. An Austrian, he joined the Nazi Party in 1931. Not only an SS member, he was the most outspoken… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”